Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 75

Precedente Successiva

Caput XX.
Memoriam in sentiente spiritu reponendam, eundemque
sentire et recordari.

~ Has opiniones in suo loco reprobavimus: hic non repetam,
nisi quae utilia sunt ad probandum sensum omnibus
inesse rebus, et has animae partes vel animas, non esse nisi
diversos operandi et cognoscendi modos eiusdem virtutis,
non autem animas diversas. Memoriam esse sensum anticipatum
iam diximus: Eas enim modo res recordamur, quas sensimus. Eadem
ergo virtus sentit species servatque: Attamen et demonstravimus
sensum immutatione fieri et non informatione. Ergo species non servantur
sed motiones. Patet autem quoniam cum recordamur rei dolorificae
aut laetae, aut stomachosae, renovatur in nobis dolor et laetitia,
aut nausea, sed non ita fortiter, quoniam obiectum non praesens movet,
sed sicut cicatrix quasi remansit, idcirco nunquam recordatur alicuius
rei animal, nisi cum sentit rem similem illi, quoniam iterum patitur
consimiliter. Quot autem sunt similitudines, tot sunt reminiscentiae:
hoc est, similitudo substantiae, temporis, loci, actionis, passionis,
operationis, figurae, temperiei, accidentis; et similitudo differentiarum,
et similitudo adhuc similitudinem invenitur. Sensus ergo recipit
passionem, et in sensu excitatur et renovatur, id est, in spiritu sentiente.
Et haec renovatio est reminiscentia: retentio vero memoria.
Nec propter hoc sit aliud a sensu, quoniam in sensu non remanet
passio absente objecto, ut in memoria. Nam manifeste remanet, et licet
color in oculo non sit, est tamen eius affectio in spiritu, qui est in
oculo, et in cerebro. Neque enim oculus est sensus, sed spiritus. Vere
etiam animalia multa plus sentiunt, quam recordantur, et hoc in genere
hominum quoque invenitur, ut non putemus aliorum esse generum
sentire et memorare. Qui enim spiritu valde tenui calidoque
sunt, sentiunt percipiuntque subito omnia, quoniam tenuitas facile
patitur. Sed non remanet motio; cum quia a succedentibus motionibus
facile deletur; tum quia continuo spiritus foras exhalat, sicut
flamma de candela, et quae intelligit sensitque, communicare succedenti
spiritui, qui etiam ex sanguine vaporeque continuo fit, non vacat:
Ita quod proprij motus cum eo evanescunt. Hoc autem patet in
phreneticis a calefacto cerebro perdentibus memoriam; plerique
etiam in gravi aegritudine totam amittunt scientiam; Vehemens enim

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche